PECUARIA Res seu Pastio

PECUARIA Res seu Pastio
PECUARIA Res seu Pastio
ζῶσα γεωργία, viva Agricultura, dicta Aristoteli Polit. l. 1. c. 8. cum Agricultura primitus coniuncta fuit. Unde varro de R. R. l. 3. c. 1. Agricultura primo indiscreta fuit. quod a Pastoribus quierantorti, in eodem agro et serebant et pascebant. Quae postquam divisa, proximus post Agricolas Pastoribus Iocus concessus est, teste Aristotele Polit. l. 6. c. 6 Μετὰ τὸ γεωργικὸν πλῆθος βέλτιςτος δῆμός ἐςτιν, ὅπου νομε̑ις ἐισι, καὶ ξῶσιν ἀπὸ βοσκημάτων. Hinc in Aegypto post Regem proximum locum obtin visse ordinem Sacerdotum, hinc virorum Principum, inde milltum, deinde Agricolarum, tunc Pastorum ac postremo Opificum, Legimus apud diod. Siculum l. 1. Primus autem qui rem Pecuariam exercuit, Abel fuit, quem Pastorem gregis vocans v. 2. Moyses. de primogenitis gregis sui et de adipe eorum Deo obtulisse illum relert Gen. c. 4. v. 2. Unde antiquitas et honestas Pustoralis vitae satis clucet: sed et illud contra Varronem et ex eodem loco notamus, iam sub ipsis Mundi primordiis Agriculturae et Rei Pecuarile seu Pastoralis rationes fuisse distinctas, ita enim v. 2. legimus: Fuitque Abel Pastor gregis et Kain suit Agricola. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Philosophia c. 7. cui tit. de Pastione ac Venatione, et supra in voce Abel item Pastor, ac insra in voce Pecus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”